Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 114 Cic. Luc. 116 () >>Cic. Luc. 118

115age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, [Note] an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.' Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. hoc primum quale est, [Note] a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de [Note] quo ut saepe iam dixi omnis [Note] haec quaestio est.

116In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamusvel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui [Note] omnia vobis quae describunt probant. non quaero ex his illa initia

-- --

mathematicorum, quibus non concessis [Note] digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum [Note] <longitudinem> sine ulla [Note] latitudine [Note] ** carentem. haec cum vera esse concessero, si adigam ius [Note] iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 114 Cic. Luc. 116 () >>Cic. Luc. 118

Powered by PhiloLogic